- TRIPEDARE
- TRIPEDAREveterib. Latinis saltare vel tripudiare est, nam utriusque verbi eadem otigo. Tripudium, τριπόδιον, unde Tripedare, saltare, graecis τριποδιάξειν, Gallis olim Triper. Est autem Tripedare et tripudiare, terram ter pede ferire: quod faciebant saltantes ad illa carmina proprie, quae tot pedis percussionibus gaudent. Horat. l. 3. Carm. Ode 18. extr.Gaudet invisam pepulisse fossorTer pede terram.I. e. gaudet saltare. Calpurnius,Seu cantare iuvat, seu ter pede laeta ferireCarmina ——I. e. seu cantare iuvat, seu saltare et c. Carmina illa fuêre, inprimis iambicum acatalectum, et trochaicum, saltationibus ac balisteis accommodum. Sed et inter militares hic gestus. Vegerius, l. 2. c. 23. Saltus quoque et ictus facere pariter assuescant, insurgere tripedantes in clypeum, rursusque subsidere, nunc gestiendo provolare cum soltu, nunc cedentes in terga resilire. Inde ad equos vox translata, qui tripedare dicebuntur, cum ad illud genus cursus incitabantur, qui, inter cursum citatissimum et simplicem communemque incessum, medius esset: τρίποδον Graeci equisones dixêre. Vide supra ubi de Trepidiariis seu Trepidantibus Equis: ex tripedare enim postmodum trepidare factum, ut diximus. Hinc Intripedare, verbum compos. ad cursum huiusmodi impellere, apud Symmachum, verbis Iornandi citatis, ubi quasi παραφράξων Capitolini illa Maximunis, Tum volens Severus explorare, quantus in currendo (Maximinus ) esset, equum admisit multis circuitionibus et c. Tunc, Imperator, inquit, equô adacto in cursum calcaribus incitatum multos orbes, huc atque illuc usque ad suam defatigationem, variis inflexibus intripedavit. Vide Salmas. ad Capitolini hunc locum, c. 3
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.